

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 8: Versus 12
Filii autem regni ejicientur.Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud:Pluit super justos et injustos.Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime.In tenebras exteriores.Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad poenitet quod deliquit pertinaciter.Fletus.Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animae; per stridorem dentium, corporis.